- ZENO
- I.ZENOPhilosophus ex Cypro, Graeca civitate, Stoicorum sectae, a Stoa, seu porticu, ubi deam bulare Zeno solebat, dictae conditor. Athenas pervenit, naufragiô eiectus: Oraculô monitus, ut cum mortuis conversaretur, literis se dedit. Discipulus Cratetis, mox editô de Republ. librô, aliisque quibusdam ingenii monumentis, numerosum ipse auditorium habuit. Summum bonum in vita, rectae rationi conveniente, collocavit: cui sententiae Cleanthes, Chrysippus, et reliqui Zenonis successores, mordicusadhaerentes, etiam in mediis tormentis virtutepraeditum hominem beatum praedicârunt. Unum esse Deum agnovit, cuius plures virtutes plura nomina indigitarent: Sed hunc Animam mundi esse credidit. Stoici porro opum et artium liberalium contemptores, de Auctore suo varia per errorem statuerunt. Interim clarissimi ex hac secta viri prodiêrunt, quae ad Christianismum quam proxime accessit. Dicitur, se ipsum strangulâsse, cum lapsu corpus attrivislet. Vide infra. Tanto in honore apud Athenienses fuit habitus, ut apud eum claves urbis deponerent, ornarentque ipsum aureâ coronâ et imagine aereâ. Adolescenti cuidam inepta multa loquenti ait: Ideo duas habemus aures, os autem unum, ut scilicet multa audiamus pauca vero loquamur. Partem scientiae in eo consistere dixit, utignoremus ea, quae scire non interest. Amicum definivit, Alter ego. Eos, qui facunde loquerentur, sed male viverent, monetae Alexandrinae comparavit. Servo, quem ob furtum percusserat, fatô se ex cusanti, fatum opposuit. Decessit autem 72. aetat. suae an nô sine morbo. nam, ut ferunt, cum abiret ex schola, lapidem offendens digitum perfregit, manu vero terram feriens, illud ait, ex Niobe. En adsum, quid me quaeso vocas? Et continuo se strangulans interiit. An. 490. Urb. Cond. 129. Olymp. Strabo, l. 14. Cicero, A. Gellius, Augustinus, Diog. Laert. l. 7. Nic. Lloydius.II.ZENOPolemonis, Regis Ponti, filius, favore Armeniorum, quod is primâ ab infantiâ instituta et cultum eorum aemulatus erat, ad regnum vocatus. Cui Germanicus, in urbe Artaxata, approbantibus Nobilibus, circumfusâ multitudine, insigne regium imposuit. Ceteri venerantes Regem Artaxiam consalutavêre; quod illi vocabulum indiderant, ex nomine urbis. Tacit. l. 2. Annal. c. 56.III.ZENOVeronensis, Episcopus et Martyr, saecul. 3. Scripsit Homilias 90. inter quas quaedam Basilii versae, aliae ex operibus S. Hilarii depromptae. Christianus quidam Apuleius, adeo erudit us est, et densus in signisicandis per pauca multis: Nobilissimus auctor, Casp. Barthio. Passus dicitur die 12. April. circa A. C. 266. Vide Ambros. ep. 64. Paul. Diacon. in Hist. Longob l. 3. c. 23. Vos. sium, l. 3. part. 4. c. 2. Morerium in Diction. Hist. Labbaeum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.